Pagina:Horace - Odes, juxtalinéaire, 1847.djvu/116

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
CARMEN XXXIV.
AD DEORUM CULTUM REDITUS.

Parcus deorum cultor et infrequens,
Insanientis dum sapientiæ
 Consultus erro, nunc retrorsum
 Vela dare atque iterare cursus
Cogor relictos : namque Diespiter,        5
Igni corusco nubila dividens
 Plerumque, per purum tonantes
 Egit equos volucremque currum ;
Quo bruta tellus et vaga flumina,
Quo Styx et invisi horrida Tænari        10
 Sedes Atlanteusque finis
 Concutitur. Valet ima summis
Mutare, et insignem attenuat deus,
Obscura promens ; hinc apicem rapax
 Fortuna cum stridore acuto        15
 Sustulit, hic posuisse gaudet.