Pagina:Horace - Odes, juxtalinéaire, 1847.djvu/186

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


CARMEN X.

AD LICINIUM.

Rectius vives, Licini, neque altum
Semper urgendo neque, dum procellas
Cautus horrescis, nimium premendo
 Littus iniquum. …
Auream quisquis mediocritatem        5
Diligit, tutus caret obsoleti
Sordibus tecti, caret invidenda
 Sobrius aula.
Sæpius ventis agitatur ingens
Pinus et celsæ graviore casu        10
Decidunt turres feriuntque summos
 Fulgura montes.
Sperat infestis, metuit secundis
Alteram sortem bene præparatum
Pectus. Informes hiemes reducit        15
 Jupiter, idem
Submovet. Non, si male nunc, et olim