Pagina:Horace - Odes, juxtalinéaire, 1847.djvu/188

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


Sic erit. Quondam cithara tacentem
Suscitat Musam neque semper arcum
 Tendit Apollo.        20
Rebus angustis animosus atque
Fortis appare ; sapienter idem
Contrahes vento nimium secundo
 Turgida vela.