Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/27

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
8
HORTUS

sit Cocus, ex oculo surculus cum ramis novellis ad altitudinem unius cubiti assurgit.

VIRES EJUS.

RAdix decocta in aqua & cum sicco gingibere epota confert pro febre calida, eadem trita & decocta cum oleo fructus seu Coqui adhibetur in ablutione oris pro pustulis in gingiva obortis; succus ex ramis tenellis expressus & mixtus cum momento mellis oculis ad sedandum dolorem adhibetur facta lotione, succus foliorum cum oleo fructus seu Coqui in decocto datus proficuus est pro hæmorrhoïdibus; flores cum saccharo comesti juvant urinantes materiam purulentam; succus ex floribus expressus ac in lacte vaccæ datus proficuus est pro gonorrhœa; capsula florum trita & cum oleo decocta prodest in ulceribus ex adustione ortis facta perunctione, succus ex fructu tenello expressus servit pro pustulis oris in infantibus facta lotione, ut & pro oculorum doloribus eodem modo adhibita; aqua Cansje epota cum floribus ardori jecoris restinguendo confert, eadem in iterata lotione capitis pro rubedine oculorum conducit; medulla fructus seu Coqui valet pro sulcis oris masticata; oleum ex medulla extractum pustulas capitis pellit facta perunctione, idem proficuum quoque est pro hæmorrhoïdibus eodem modo usurpatum; pyrum quod ex aqua in cavitate Coqui excrescit cum oryza tostum datur pro tussi ex melancholia nata, ex cortice arboris exprimitur oleum quocum ungitur pars affecta morbo cutaneo nato ex vermibus.

FIG. 1. 2. 3. 4.
Palmarum varias inveniri species, vel mediocriter in Botanicis exercitatio satis est notum. C. Bauhinus in Pinace quadraginta septem proponit, & hanc quidem primam recenset, inter Palams Nucem ferentes, nomine Palmæ Inditæ angulosæ, Iansiat Indi, id est, Nucis Indicæ Avicennæ.

Cum autem in plerisque tam Orientalis quam Occidentalis Indiæ regionibus, præsertim locis maritimis, copiose germinet, hinc passim ejus historiam pluribus tradunt autores: & imprimis præ aliis Garzias ab Horto, & in eum Clusius. Vires quoque & usus fusiùs enarrant Hernandes & Recchius, Plantarum Mexicanarum historiæ libro tertio, ubi ab incolis arborem hanc Coyolli vocari affirmant, diversasque ejus in nova Hispania observari species.

Accuratissimam autem hujus arboris, ejusque attributorum descriptionem, si quis insuper desideret, adeat ce-
leberrimi G. Pisonis Historiam naturalem Indiæ, qui testatur ab incolis Brasilianis vocari Inajogua çuiba, & singula folia, pedes circiter sedecim esse longa: a quo tamen non diffentiunt Autores nostri, dum ea duntaxat sesquicubitum æquare afferunt: cum illud quod Autores nostri ramum vocent, à Pisone folium, & illud quod ab Autoribus folium, ab ipso foliorum ala nuncupetur. Præter autem varios usus, ab aliis memoratos, quos humanum in commodum suppeditat hæc Palama, resinam quoque fundit peculiarem, qualis mihi hoc anno ex Zeilan laudatissima totius orbis insula, allata: constat ea ex farmentis medium digitum latis, & funiculi in modum longum porrectis, coloris subfusci & pellucidi, saporis autem lenti & præpinguis: quasnam verò obtineat vires & facultates, addiscere aut experiri nondum licuit.


CAUN-