Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/17

E Wikisource
Haec pagina emendata est
11
Præfatio

usque ad annum mortis Erdogrylis, inclusivè, interlapsi sunt, anni 19, menses 7, quod probatur. Annus Hegiræ 700, inceperat anno Christi 1300, mensis Septembris 16, ut in prima tabula indicatum est, à mensis autem Dzemaziul achyr, anni præfati, die ultimo (quem demonstravimus, esse initium primi Othmani imperii anni) usque ad Muharrem diem primum, habumus menses quinque, qui deinde tollendi sunt ex ultimo anno, in quo mors Erdogrylis contigit. Posito itaque anni initio prima die præcedentis Dzemaziul evvel, retrocedendo auferendi sunt anni, usque ad annum Hegiræ 680, quo mortuum fuisse Erdogrylem, ex totiès laudato Saadi constat. Quare dicimus à mensis Dzemaziul evvel die primo anni 700, usque ad anni præcedentis 699mi. Eiusdem mensis Dzemaziul evvel diem primum, esse unum Hegiræ annum completum. Et sic deiceps faciendum usque ad eundem mensem Dzemaziul evvel anni 681, qui est annus mortem Erdogrylis proxime sequens, atque ita colliguntur anni 19. Post hoc quinque illi menses, qui ingressi fuerant annum Hegiræ 700, emendi sunt ex anno Hegiræ 680, residui vero 7 menses addendi sunt supra 19, annos superiùs computatos. Ergò à primo Othmani imperii anno, mensis Dzemaziul achyr, usque ad mortem Erdogrylis annos 19, menses 7 (ut suppositum erat) intercurrisse evidens est. Ita qui fuerit mensis septimus et dies anni 680, eodem computandi modo inveniendi sunt. Quemadmodum enim retrocedentes ab anno Hegiræ 700, mensis Dzemaziul achyr die 1 usque ad annum 681, annum, nimirum mortem Erdogrylis proximè sequentem, numeravimus annos Hegiræ 19.