electum Othman, coniunctis suis, et Alajddini regnis, Oguzorum, sive ut communi voce appellari consueverat, Turcorum; quod antea sub utroque Alajddino gesserant, nomen in Othmanidarum mutavit, primusque quos nunc est orbi terribile Othmanicum Imperium constituit. Cuius successorum gesta accuratius, ipsa enarrabumus tratatione.
Genealogia prosapiæ Aliothmanæ
Saadi toties a nobis laudatus Turcicus scriptor,
homo non magis Othmanicæ gloriæ preco, quam
in historica veritate cautus, onus tam gravis et
profundè latentis rei, super alienos libenter
indigitat humeros. Siquidem quod sibi certo non constat,
generaliter dicit, esse quosdam historicos, qui
maiorum huius stirpis successivè ab Othmano, ad
Iaphetum usque Noe filium, seriatim numerent.
Quorum nomina sicuti in præfatione sui historiarum
libri extat, ita a nobis recenseri studuimus, et ne
lector noster ea corrupte, ut apud nonnullos
Christianos fieri vidimus scriptores, legat, eadem
literis quoque Arabicis, scribi placuit.
عثمان بن اردغرل | Othman | filius | Erdogrylis | ||
اردغرل بن سلیمان شاه | Erdogryl | Sulejmani | |||
سلیمان بن قیا آلب | Sulejman | Kyia aleb | |||
قیا آلب بن قیرل بغا | Kyia aleb | filius | Kyzyl boga | ||
قیرل بغا بن بایتمور | Kyzyl boga | Baitemur | |||
بایتمور بن آی قتلغ | Baitemur | Aij kytlyg | |||
آی قتلغ بن طغرا | Aij kytlyg | Tugra | |||
طغرا بن قرانیو | Tugra | filius | Karaniw |