Annotationes
In limine notationum nostrarum antequam
pergamus ulteriùs iuvabit Lectorem
Benevolum de aulæ Othmanicæ appellationibus
uti vulgo vocari solent, titulis instrui
accuratiùs. Commune enim illa habet cum aliis
Orientalium Principum aulis, ut nomina
superbissima et pomposissima sibi tum ipsa
tribuat, tum ab aliis dari amet. Unde
sæpissimè in mandatis imperatoriis فرمان fermàn
dictis prædicari videbis, باب همايون bábĭ
humaiùn sive portam celsitudinis باب عدالت bábĭ àdalèt sive
portam iustitiæ, باب سعادت bábĭ seadèt sive portam
maiestatis, باب دردولت bábĭ sive dérĭ
deulèt sive porta felicitatis, ex quo et imperium
Othmanum دولت مثمانيه deulètĭ
Othmanije sive maiestas vel felicitas Othmana dici
consuevit. Plura qui expetierit in usum
collecta inveniet in dictionario Turcico Meninskij.
[a] Othmannicæ] Nomen hoc Turcicæ genti à primo eius imperatore Othmano inditum, perversè vulgò à Christianis scribitur ἱστοριογράφοις: nonnulli interiectâ secundæ syllabæ literâ o, Othomanum, alii dempta aspiratione duplicatâque consonâ tau Ottomanum exprimunt: utrique falsò: Arabice enim th illud per ث quod Turcis vocatur Ishei Arebi