Præfatio
Incrementa, et decrementa Othmanici imperii,
ab ipsa illius origine publicæ exposituris luci, in
antecessum, aliquot historica, et genealogica capita,
explicanda veniunt, in quibus magni gravesque
Christianorum historici sæpiùs gravitèr labi visi sunt. Princeps
in his locus dandus est, comparando ad Christianam
epocham Hegiræ anno; quo nos hanc tractationem,
Muhammedanorum computum secuti, notare
convenientius putavimus. Secundò inquirendum erit de
nomine, et gente Turcarum. Tertio denique Aliothmaniis
prosapiæ, quæ iam Turcico (quod vulgo vocatur) imperio
præest, explicanda origo. Quà in re siquidem
lucubrationes nostras ab omnibus mendis, et nævis immunes
futuras asserere vellemus, terminos certè humanæ
præscriptos cogitationi nimium quantum transgredi
iure, meritoque possemus accusari. Cùm enim, quæ
nostros ante oculos geruntur, non ita referre possimus,
ut omni ex parte perfecta, erroribusque vacua haberi
nostra possit narratio, quis nisi vecors affirmare
auderet se, quæ antè tot sæcula, inter gentes tam
barbaras, cultusque humani expertes (uti Othmana in suis
erat primordiis) gesta sunt, sine ullo lapsu
expositurum. Hoc in ipsa operis serie, eo magis patefaciet,
cum nonnullorum magnæ alias authoritatis,
historicorum præposuere dicta, scriptave exponemus, et
emendare conabimur. Nos autem feliciorém-ne
successum fuerimus nacti διακριτικοτάτῳ lectori iudicium
relinquimus. Illud Christi dictum adiecisse suffècerit: