Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/127

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


In Conversione S. Pauli. 107

Jam tendit imbelles manus ; Jam colla submittit jugo : Stupens jacet, clamat tremens : Quid, Christe, quid victor jubes?

Ex hoste miles, ex lupo Agnus, gregi se devovet; Et raptor ipse nobili Raptus triumpho ducitur.

O celsa cedrorum, Deus, Qui voce vertis culmina! O qui potenti subjicis Mentes superbas gratiae !

Tu, Pastor, infensas tuo Vires ovili contere; Et nostra, si quid devium, Ad te reflecte pectora.

Uni sit et trino Deo Suprema laus, summum decus, De nocte qui nos ad suae Lumen vocavit gioriae.

��AD OFFICIUM NOCT.

Quos in hostes, Saule, tendis ? Quo furore percitus? Immolare quid tot ardes Innocentes victimas? Insequendo quern lacessis, Senties mox vindicem.

�� �