Jump to content

Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/129

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

In Praesentatione Domini. 109

Heu quam cruentus persecutor! quam ferox Insurgit! horret, ac fugit grex qua premit; Humana tanto nulla par hosti manus: Te, Christe, sparsae vindicem poscunt oves.

Hunc ergo voce victor una subjicis; Totum sed uno subdis in Saulo tibi, Vincisque mundum; sternis ut mox erigas, Agnisque praedam dividat lupus tuis.

Sit Trinitati sempiterna gloria, Honor, potestas, atque jubilatio, In unitate, quae gubernans omnia, Per cuncta regnat seculorum secula.

FEB. 2. IN PRAESENTATIONE DOMINI.

AD PRIMAS VESPERAS.

Templi sacratas pande, Sion, fores; Christus sacerdos intrat et hostia: Cedant inanes veritati, Quae se animis aperit, figurae.

Non immolandi jam pecudum greges, Fumabit ater non cruor, amplius En ipse placando Parenti Ipse suis Deus adstat aris.

Virgo latentis conscia Numinis, Demissa vultus, quem peperit Deum, Hunc gestat ulnis; pauperumque Munera fert teneras volucres.