128 SS. Petri et Pauli.
Vos ergo votis supplicum solemnibus Adeste : lapsis impetrate gratiam ; Ut Christianis assequamur moribus, Quae sancta mundo tradidistis dogmata.
Sit sempiterno sempiterna laus Patri : Petro supernus quern revelavit Pater, Aeterne Fill, laus tibi sit maxima: Sit par supremo laus decusque Flamini.
��AD OFFICIUM NOCT.
Orbe nunc toto celebrentur ambo Principes, orbis decus atque lumen, Mille qui Christo peperere verbi Semine gentes,
Auctor incoepti Deus : ille terras Incolens, primas tibi, Petre, defert ; Mox vocat Paulum, seperas regressus Victor ad arces.
Alter aeterni Patris eruditur Voce delapsa: super astra raptus Alter arcanae sacra veritatis Flumina potat,
Quanta sub vili latitat potestas Corpore ! infirmos tua sanat umbra, Petre : lethales tua, Paule, pellunt Lintea morbos.
�� �