SS. Angelorum.
Nam quod corruerit proditor Angelus, Concessis merito pulsus honoribus, Ardens invidia, pellere nititur Quos coelo Deus advocat.
Hue custos igitur pervigil advola, Avertens patria de tibi credita Tarn morbos animi, quam requiescere Quidquid non sinit incolas.
Qui lucis Pater est, gloria sit Patfi : Qui lux ipsa Patris, gloria Filio : Amborumque tibi, nexus amabilis, Compar gloria, Spiritus.
��AD LAUDES.
Regnator orbis summus et arbiter, Cui prona servit curia Coelitum ; Quae voce sola tu creasti, Perpetua regis ipse cura.
Nobis fideles providus Angelos Missos Olympo suppeditas duces, Qui nos tot obsessos periclis Incolumes sine labe servent :
Ne nos malignis fraudibus occupans, Incauta fallat pectora subdolus Suasor malorum; ne redemptam Abripiat lanietque praedam.
�� �