Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/184

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


164 In Praesentatione B. Mariae.

Tecum cuncta Deo prodiga dum voves, Numen, Virgo, tui pectoris incola, Quanto foenore pensat Terrae quae bona despicis?

Quid nos illaqueant improba gaudia?

Cur nos jam pigeat vincula rumpere ? Dux est Virgo sacerdos, Fas sit quo properat sequi.

Ergo nunc tua gens se tibi consecrat ;

Ergo nostra manes portio, tu, Deus, Qui de Virgine natus, Per nos saepe renasceris.

Sit laus summa Patri, summaque Filio, Sit par, sancte, tibi gloria, Spiritus,

Si nos intus aduris,

Puro corde litabimur.

��AD OFFICIUM NOCT.

Infans pulsa recens matris ab ubere, Abscondi tacitis quaerit in atriis; Templum Virgo futura, Templi crescit in aedibus.

In blanda requie, plena negotio, Uni nota Deo vivere cogitat;

Hie pro lacte parentis

Sugit Numinis ubera.

�� �