Jump to content

Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/205

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Doc forum. 185

��AD LAUDES.

��\ r os succensa Deo splendida lumina, Vos sal, nos homines quo sapimus Deum ; Aevum, puri animo, moribus integri, Quo condimur in alterum.

Per vos Relligio, tutaque Veritas Per vos virgineis fulget honoribus : Per vos Christus amat pandere divites Thesauros sapientiae.

Vestris unda fluit pura canalibus ; Christi floret ager ; munda nitet seges : Lac aptum pueris, et solidum viris Cauti sufficitis cibum.

Hi sunt, summe Beus, qui tibi militant; Hi sunt, qui stabiles aedificant domos : Una docta cohors arma tenet manu, Muros construit altera.

Vicistis stygias vos quibus haereses, Haec nos accipimus tela superstites : His pugnamus adhuc, nee dubio exitu; His armis quoque vincimus.

Sit suprema tibi gloria, Veritas, Quae per scripta Patrum, quando foris sonas, Nullo vocis egens corda doces sono, Et te mentibus inseris.

�� �