PRAEFATIO.
nostris, qui, caeco quodam reformationis, quam vocant, aestu in Ecclesia passim fervente, e religionibus suis, non quae ex- terorum studium posceret, sed quae vis extorqueret, missa fecerunt ; a malesana philosophia ereptis caeteris, ea con- cedendo, quae sanctitatem plane nullam, parem autem in- vidiam haberent. Hinc illi, quibus nunc utimur, ritus et caeremoniae ; hinc rerum divinarum ordo ; hinc et disciplinae nostrae forma et agendi ratio repetenda est.
Quod si fiat quaestio, cur diligentissimi viri, cum nostra omnia retractarent, hymnodiam solum intactam, et tanquam desperatam, ne dicam improbatam reliquerint, id vero ex ejus- modi silentio minime colligendum erit. Nam, cum statutum esset, ut cultus divinus, eo usque in Latino idiomate absolutus, transiret in vernaculam, quis daret, ut qui possent aliquid in rebus reformandis, ii in poetica florerent simul, verba autem in versum et quaestiones ad veritatis normam, pari solertia redige- rent ? Unde factum est, ut in officiis divinis, dum habemus caetera, hymnos non habeamus.
Quare in hac Ecclesiae nostrae qualicunque inopia, hoc tempore, Lector benevole, tibi apponenda statuimus ilia vel illorum similia, quae nostri in saeculo decimo sexto, cum sua essent, de manibus prudenter amiserunt ; non ilia, ex omni
�� �