Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/26

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est

Dominica.

O Christe, dum fixus cruci
Expandis orbi brachia,
Amare da crucem; tuo
Da nos in amplexu mori.

Deo Patri sit gloria,
Ejusque soli Filio,
Sancto simul cum Spiritu,
Nunc, et per omne seculum.


AD VESPERAS.

O Luce qui mortalibus
Lates inaccessa, Deus!
Praesente quo sancti tremunt
Nubuntque vultus Angeli:

Hie, ceu profunda conditi
Demergimur caligine:
Aeternus at noctem suo
Fulgore depellet dies.

Hunc nempe nobis praeparas
Nobis reservas hunc diem,
Quern vix adumbrat splendida
Flammantis astri claritas.

Moraris heu! nimis diu
Moraris, optatus dies:
Ut te fruamur, noxii
Linquenda moles corporis.