Jump to content

Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/283

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Per Quadragesimarn. DOMINICA.

AD MATUTINUM.

Ex more docti mystico Servemus hoc jejimium, Deno dierum circulo Ducto quater notissimo.

Lex et Prophetae primitus Hoc praetulerunt, postmodum Christus sacravit, omnium Rex atque Factor temporum.

Utamur ergo parcius Verbis, cibis, et potibus, Somno, jocis, et arctius Perstemus in custodia.

Vitemus autem noxia, Quae subruunt mentes vagas, Nullumque demus callidi Hostis locum tyrannidi.

Flectamus iram vindicem, Ploremus ante Judicem, Clamemus ore supplici, Dicamus omnes cernui :

Nostris malis offendimus Tuam Deus clementiam : Effunde nobis desuper Remissor indulgentiam.

�� �