In Festo S.Joseph. 281
Sit Trinitati sempiterna gloria, Honor, potestas, atque jubilatio, In imitate quae gubernat omnia, Per universa aeternitatis saecula.
��IN FESTO S. JOSEPH CONFESSORIS.
IN UTRISQUE VESPERIS.
Te, Joseph, celebrent agmina coelitum, Te cuncti resonent Christiadum chori, Qui clarus meritis, junctus es inclytae Casto foedere Virgini.
Almo cum tumidam germine conjugem Admirans, dubio tangeris anxius, Afflatu superi Flaminis Angelus Conceptum puerum docet.
Tu natum Dominum stringis, ad exteras Aegypti profugum tu sequeris plagas; Amissum Solymis quaeris, et invenis, Miscens gaudia fletibus.
Post mortem reliquos mors pia consecrat, Palmamque emeritos gloria suscipit : Tu vivens, superis par, frueris Deo, Mira sorte beatior.*
- Nobis, summa Trias, parce precantibus,
Da Joseph meritis sidera scandere : Ut tandem liceat nos tibi perpetim Gratum promere canticum.
�� �