324 In Festo SS. Trinitatis.
Agnus, Ovis, Vitulus, Serpens, Aries, Leo, Vermis, Os, Verbum, Splendor, Sol, Gloria, Lux, et Imago, Panis, Flos, Vitis, Mons, Janua, Petra, Lapisque, Angelus, etSponsus,Pastorque, Propheta, Sacerdos, Athanatos, Kyrios, theon panton Craton, et lesus Salvificet nos : sit tui saecla per omnia doxa,
��IN FESTO SS. TRINITATIS.
��AD LAUDES.
O Pater sancte mitis atque pie, O Jesu Christe Fili venerande, Paracliteque Spiritus O alme, Deus aeterne,
Trinitas sancta Unitasque firma, Deitas vera, Bonitas immensa, Lux angelorum, salus orphanorum, Spesque cunctorum,
Serviunt tibi cuncta quae creasti, Te tuae cunctae laudant creaturae, Nos quoque tibi psallimus devote, Tu nos exaudi.
Gloria tibi omnipotens Deus, Trinus et unus, magnus et excelsus, Te decet hymnus, honor, laus et decus, Nunc, et in aevum.
�� �