Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/365

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


In Transfiguratione Domini.

��IN TRANSFIGURATIONE DOMINI.

��Coelestis formam gloriae, Quam spes quaerit Ecclesiae, In monte Christus indicat, Quo supra solem emicat.

Res memoranda saeculis ; Hie cum tribus discipulis Cum Moyse et Helia Grata promit eloquia.

Assistunt testes gratiae Legis atque prophetiae, De nube testimonium Sonat Patris ad Filium.

Glorificata facie Christus claret hodie, Queis sit honor credentium Deo pie fruentium.

Visionis mysterium Corde levat fidelium, Unde solenni gaudio Clamat nostra devotio.

�� �