Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/380

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

35 2 In Nativitate Domini.

��AD SEXTAM.

��Praesepe poni pertulit Qui lucis auctor extitit, Cum Patre coelos condidit, Sub matre pannis induit.

Legem dedit qui saeculo, Cujus decem praecepta sunt, Dignando factus est homo Sub legis esse vinculo.

Gloria tibi, Domine, Qui natus es de Virgine, Cum Patre et sancto Spiritu, In sempiterna saecula.

��AD NONAM.

Adam vetus quod polluit Adam novus hoc abluit : Tumens quod ille dejecit Humillimus hie erigit.

Jam nata lux est et salus, Fugata nox, et victa mors ; Venite gentes credite; Deum Maria protulit.

�� �