In Festo SS. Petri et Fault. 357
Petrus beatus catenarum laqueos Christo jubente rupit mirabiliter Gustos ovilis, et doctor Ecclesiae, Pastorque gregis, conservator ovium, Arcet luporum truculentam rabiem.
Quodcumque vinclis super terrain strinxerit Erit in astris religatum ^ fortiter ; Et quod resolvit in terris arbitrio Erit solutum super coeli radium; In fine mundi judex erit saeculi.
Non impar Paulus huic, doctor gentium,
Electionis templum sacratissimum,
In morte compar, in corona particeps,
Ambo lucernae et decus ecclesiae
In orbe claro coruscant vibramine.
O Roma felix, quae tuorum principum Es purpurata pretioso sanguine, Excellis omnem mundi pulchritudinem, Non laude tua sed sanctorum meritis, Quos cruentatis jugulasti gladiis.
Vos ergo modo gloriosi martyres, Petre beate, Paule mundi lilium, Coelestis aulae triumphales milites, Precibus almis vestris nos ab omnibus Munite malis, ferte super aethera.
Gloria Deo per immensa saecula; Sit tibi Nate decus et imperium, Honor, potestas, sanctoque Spiritui; Sit Trinitati salus individuae Per infinita saeculorum saecula.
�� �