Jump to content

Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/409

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

In Miss a Defunc forum. 381

Juste judex ultionis, Donum fac remissionis Ante diem rationis.

Ingemisco tanquam reus, Culpa rubet vultus meus ; Supplicant! parce, Deus.

Peccatricem absolvisti, Et latronem exaudisti; Mihi quoque spem dedisti.

Preces meae non sunt dignae, Sed tu bonus fac benigne Ne perenni cremer igne.

Inter oves locum praesta ; Et ab haedis me sequestra, Statuens in parte dextra.

Confutatis maledictis, Flammis acribus addictis, Voca me cum benedictis.

Oro supplex et acclinis, Cor contritam quasi cinis, Gere curam mei finis.

Lacrymosa dies ilia, Qua resurget ex favilla Judicandus homo reus, Huic ergo parce, Deus.

Pie Jesu Domine, Dona eis requiem.

�� �