Haec pagina nondum emendata est
394 Hymnus in Vigilia Paschae.
Quamvis innumero sidere regiam Lunarique polum lampade pinxeris, Incus su silicis lumina nos tamen Monstrans saxigeno semine quaerere.
Inventor, &c.
Tu lux vera oculis, lux quoque sensibus, Intus tu speculum, tu speculum [et] fons Lumen quod famulus offero suscipe, Tinctum pacific! chrismatis unguine.
Inventor, &c.
Per Christum genitum summe Pater tuum, In quo visibilis stat tibi gloria, Quo noster Dominus qui tuus unicus Spirat de Patrio corde Paraclitum.
Inventor, &c.
Per quem splendor, honor, laus, sapientia, Majestas, bonitas, et pietas tua Regnum continuat numine triplici Texens perpetue saecula saeculis.
�� �