44 In Festo Circumcisionis.
Qui natus es de Virgine, Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
��IN FESTO CIRCUMCISIONIS DOMINI.
AD PRIMAS VESPERAS.
Debilis cessent elementa legis : Sat diu mentes timor occupavit : Foedus aeterni stabilire Jesus Coepit amoris.
Sole de vero radius, paterni Luminis purus sine nube splendor, Probra peccati puer ecce tinctus Sanguine praefert.
Stillat excises pueri per artus Efficax noxas abolere sanguis : Obligat morti pretiosa totum Stilla cruorem.
Haec dies nomen tibi comparavit, O Puer, pronus quod adoret orbis ; Et simul dici, simul ipse Jesus Incipis esse,
Summa laus Patri ; simul aequa Nato, Qui suo mundum redimit cruore : Par sit amborum tibi laus per omne, Spiritus, aevum.
�� �