Haec pagina nondum emendata est
In Epiphania Domini.
Mundi scelus qui diluis. Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
��IN DOMINICIS AB OCTAVA EPIPHANIAE,
Ad Praesentationem Domini, nisi prim occurred Septuagesima.
AD PRIM AS VESPERAS.
Verbum quod ante secula Sinu paterno nasceris, Recens homo sub tempore E Virginis prodis sinu.
Fatale rumpis vinculum, Quo nos Adamus nexuit ; Reddis quod ille perdidit : Spes ilia tecum nascitur.
Jam dura discis perpeti Quae ferre par sontes fuit : Orbis saluti, fletibus Praeludis in cunis puer.
Fis pauper, indigentia Et nos tua ditescimus : Luges; tuis et lacrymis Totum lavas mundi scelus,
�� �