Jump to content

Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/84

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

64 In Quadragesima.

IN QUADRAGESIMA.

AD OFFICIUM NOCT.

Quod lex adumbravit vetus, Quod ipse sacravit novi Christus minister foederis, Decurrimus jejunium.

Utamur ergo parcius Verbis, cibis et potibus, Somno, jocis ; et arctius Perstemus in custodia.

Intenta mens cupidinis Fraenet rebelles impetus; Ne cordis arcem, janua Qua se dat, hostis occupet.

Omnes ad aram cernuo Vultu precemur supplices : Ploremus, atque vindicem Flectamus iram Judicis.

Judex tremende, nos premit Immensa moles criminum : Immensa sed, clemens Pater, Parcendo vinces crimina.

Nos, testa quamquam fictilis, Opus tuum sumus tamen : Perire ne plebem sinas Christi redemptam sanguine.

�� �