Pagina:Hymnus in Romam.djvu/56

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
HYMNUS IN ROMAM

 
immanem lapidem, penitus lucere cavernam
mirantur, dein effosso procera sepulcro
membra viri magno perculsi vulnere pectus.
Mirantur positum variatis corpus in armis
ignotumque hirta galea caput. Omnia secum
attulerat praeter gladium, nec balteus auro
et crebris fulgens cingebat pectora bullis.
Desuper ignoto capiti vigil imminet ignis
et priscum fiamma non cessat lambere vulnus.
Tum Fauni similis circum pallescere caelum
et languere simul tenebras et sidera pastor
cernit: hirundinibus leviter sonuere ruinae
suspensique nigris capitellis ordine nidi.
Apparent dumi tremulaeque cacumina silvae
et celsae pinus in vertice Pallanteo.
Coepit tum pastor traductam lampada luci

— 46 —