— 60 —
maxime perspecta atque cognita virtute tua.[c 1] Tu
enim Dantis poema accuratissime didicisti, tu
Petrarchae amore in Patavium usque penetrasti, tu
propter Boccaccii affectionem bibliothecam eius tuis
sumptibus ornasti, tu[c 2] relictis rebus omnibus te
totum litteris studiisque praebuisti; tu Ciceronem,
Plinium, Varronem, Livium, omnes denique illos
veteres, qui latinam linguam celebravere ita
calles,[c 3] ut universi homines qui aliquid sapiunt te
magnopere admirentur.[1] Ego vero, inquit
Nicolaus, satis amplissima praemia consecutus sum,
cum tantas laudes in facundissimo ore invenerim.
Sed parcius,[c 4] obsecro, mi Petre; praesertim cum
ego me ipsum nullo modo decipio, sed et qui ego
sim[c 5] et quae facultas sit in me satis intelligo. Cum
enim veteres illos, quos tu modo memorabas, lego
(quod, si per occupationes meas liceat, libentissime
facio); cum eorum sapientiam elegantiamque
considero, tantum abest, ut ego aliquid me sapere
putem, qui tarditatem ingenii mei cognosco, ut
ne summa quidem ingenia in hac tempestate
discere aliquid posse videantur. Sed quo difficilius id
puto, tanto magis florentinos vates admiror, qui,
saeculo repugnante, tamen superabundantia qua-
- ↑ et quod maxime prepesta (sic) virtus est tua B.
- ↑ Manca in B.
- ↑ colis B.
- ↑ parcite B.
- ↑ sum male A.
- ↑ Da ut te semper doctum fino ad admirentur pubbl. Mehus, V. A. T. pag. XXXI e LVIII.