— 44 —
Tunc Robertus: Mihi vero, inquit, Coluci,
praegratissimum [c 1] est familiam nostram in ea acie
fuisse, quae pro gloria huius civitatis iudicio
omnium fortissime dimicarit. Sed quoniam in hanc
mentionem incidimus, et tu aedifica, lautitiam, [c 2]
studia partium, gloriam denique bello partam
promptissime laudas, bene, ut opinor, feceris, si
doctissimos homines, quos haec civitas genuit, contra
hesternam vituperationem [c 3] defendes. Nam tres
illi vates non minima pars gloriae sunt huius
nostrae civitatis. Tunc Colucius: Recte tu quidem [c 4]
putas, inquit, Roberte: neque enim minima pars
gloriae sunt, sed longe maxima. Verum quid
agendum superest? [c 5] Nonne heri sententiam meam
satis deprompsi, quid ego sentirem de summis illis
viris? Deprompsisti tu quidem, [c 6] inquit Robertus;
sed tamen ut ad criminationes responderes
expectabamus. Quas tu mihi criminationes, inquit
Colucius? [c 7] Quis est enim tam rudis, qui non perfacile
illas refutaret? Scio enim defensiones illorum
criminum vobis omnibus qui hic adestis esse
manifestas; sed nimium callidi esse vultis atque astuti.
Quis enim est vestrum, qui non canum senem
decipere [c 8] posse arbitretur? Sed non est ita, credite
- ↑ pergratissimum E.
- ↑ tu manca in D, lautitia male in AB.
- ↑ contra externam disputationem B.
- ↑ Manca in AB.
- ↑ superestat E, suprestat male B.
- ↑ Manca in B.
- ↑ sed tam. ut ad crim. inquit Col. corrottamente B.
- ↑ se decipere non bene D.