Jump to content

Pagina:Il Catilinario ed il Giugurtino.djvu/231

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

pax et concordia intelliguntur, maxuma turbamento reipublicae atque exitia probate: annuite legibus impositis; accipite otium cum servitio; et tradite exemplum posteris ad populum romanum suimet sanguinis mercaede circumveniundum. Mihi, quamquam per hoc summum imperium satis quaesitum erat nomini majorum, dignitati, atque etiam praesidio; tamen non fuit consilium, privatas opes facere; potiorque visa est periculosa libertas quieto servitio. Quae si probatis, adeste, Quirites; et, bene juvantibus diis, M. Aemilium consulem ducem et auctorem sequimini ad recipiundam libertatem.