Pagina:Il Catilinario ed il Giugurtino.djvu/240

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est



uterque in Italiam venire potest. Quod ego vos moneo, quaesoque, ut animadvortatis; neu cogatis necessitatibus provatim mihi consulere. Hispaniam citeriorem, quae non ab hostibus tenetur, nos aut Sertorius ad internecionem vastavimus; praeter marittimas civitates, quae ultro nobis sumptui onerique. Gallia, superiore anno, Metelli exercitum stipendio fruroentoque aluit: et nunc malis fructibus ipsa vix agitat. Ego non rem familiarem modo, verum etiam fidem consumpsi. Reliqui vos estis: qui nisi subvenitis, invito et praedicente me, exercilus hine, et cum eo omne bellum Hispaniae in Italiam transgredietur.