Jump to content

Pagina:Il Catilinario ed il Giugurtino.djvu/242

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


quidem honestam sperare licet. Nam, si parricida vestri sum, et bis geniius hic deos penates meos, patriamque, et summum imperium vilia habeo; quis mihi vivo cruciatus satis est, aut quae poena mortuo? quum Omnia memorata apud inferos supplicia scelere meo vici. A prima adolescentia in ore vestro privatus, et in magistratibus, egi: qui lingua, qui Consilio meo, qui pecunia voluere, usi sunt: neque ego callidam facundiam, neque ingenium ad malefaciundum exercui. Avidissumus privatae gratiae maxumas inimicitias prò republica suscepij qui ictus cum illa simul, quum egens alienae opis plura mala exspectarem, vos Quirites, rursus mihi patriam deosque penates cum ingenti dignilate dedislis. Pro quibus beneOciis vix satis gratus videar, si singulis animam, quam nequeo, concesserim. Nam vita et mors jura naturae sunt: uti sine dedecore cum civibus, fama et fortunis integer a,gas, id dono datur atque accipitur. Consules nos fecistis, Quirites, domi bellique impeditissuma republica, Namque imperatores Hispaniae stipendium, rnilites, arma, frumentum poscunt, et id res cogit: quoniam defectióne sociorum, et Sertorii per montes fuga, neque manu certare possunt, neque utilia parare. Exercitus in Asia GHiciaque ob nimias opes Mithridatis aluntur^ Macedonia piena hostiuin est; nec