Pagina:Il Catilinario ed il Giugurtino.djvu/244

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


ORATIO

MACRI LICINII TRIBUNI PLEBIS

AD PLEBEM

Si, Quirites, parum existumaretis, quid inter jus a majoribus relictum vobis et hoc a Sulla paratum servitium interesset, multis mihi disserendum fuisset, docendumque, quas ob injurias, et quotiens a patribus armata plebes secessisset; utique vindices paravisset omnis juris sui tribunos plebis. Nunc hortari modo reliquum est, et ire primum via, qua capessundam arbitror libertatem. Neque me praeterit