Pagina:Il Catilinario ed il Giugurtino.djvu/250

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est



EPISTOLA


REGIS MITHRIDATIS SCRIPTA AD REGEM ARSACEM.


Rex Mithridates regi Arsaci S.


Omnes, qui secundis rebus suis ad belli societatem orantur, considerare debent, liceatne tum pacem agere; dein, quod quaeritur, satisne pium, tutura, gloriosum, an indecorum sit. Tibi perpetua pace frui liceret, nisi hostes opportuni et scelestissumi: egregia fama, si Romanos oppresseris, futura est. Neque petere audeam societatem, et frustra mala mea cum tuis bonis misceri sperem: atqui ea,