Pagina:Il Catilinario ed il Giugurtino.djvu/254

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


patria, sine parenlibus, pesle conditos orbis terrarum: quibus non humana ulta, neque divina obstant, quin socios, amicos, procul, juxta sitos, inopes polentesque trahant, excidant: oraniaque non serva, et maxume regna, hostilia ducant. Namque pauci libcrtatem, pars magna justos dominos volunt: nos suspccti sumus aemuli, et in tempore vindices adfuturi. Tu vero, cui Seleucia maxuraa urbium, regnumque Persidis inclutum divitiis est, quid ab illis nisi dolum in praesens, et postea bellura exspectas? Romani arma in omnis habent; acerruma in eos, quibus victis spolia mnxuma sunt; audendo et fallendo, et bella cx~ bellis serendo, magni facti. Per hunc morem exstinguent omnia, aut occidenti quod haud difficile est, si tu Mesopotamia, nos Armenia, circumgredimur exercitum sine frumento, sine auxiliis, fortuna aut nostris vitiis adbuc incolumem: teque iIla fama sequetur, auxilio pro-fectum magnis regibus, latrones gentium oppressisse. Quod uti facias, moneo, hor-torque, neu malis pernicie nostra tuam prolatare, quam societale victor fieri.