Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/317

E Wikisource
Haec pagina emendata est
287
liber tertius


Quem Apaffius per Senatores sedare conatur.
Importunes Caraphaeo Coronensium seditio;
Se tamen omnino coërcenda.
Apaffius, ubi seditionem rescivit, Senatores aliquot eo misit, sperans bonis consiliis ad officium redituros: ut seditiosa plebs nihil obtemperavit. Caraphaeus jam legiones hybernis educebat, ubi id maxime importunum, et tempore quo minime opus erat, accidisse cognovit: reputans vero arma Caesaris magnam dignitatis jacturam facere si una urbs universae provinciae decretis obstitisset: et grave imminere periculum ne reliquae Regni urbes pravum exemplum sequerentur, eo libero Tartaris aditu relicto; cum ab oculis grave laboraret, Mittit Veteramium, ut auxilio adsit Telechio Coronenses expugnaturo;
Et sontes Principi puniendos permittat,
Et quid ita?
Franciscum Veteranium cum proximis ibi legionibus et tormentis aliquot tanquam in Principis auxilium expedit, qui jam Telechium cum Transylvanis copiis ad contumaces coërcendos praemiserat: jubet tamen Germanum Ducem, ut sontes Principi puniendos permittat; ne omnium quisquam dicat, Transylvanos ulla vi quidquam adactos fecisse; et ut Princeps sumens de reis poenas, rebus ipsis pacta secum nuper verbis inita confirmaret. Corona ad officium revocata.Ita Corona biduo pacata: Aurifex seditionis primus, et aliquot ferociorum ex vilissima plebe mota capite plexi.

Censet alium in Hungaria, alium in Trnasylvania Caesaris arma dirigere.Erant qui eundem belli imperatorem armis Caesaris in Hungaria simul et Transylvania praesse, et uno spiritu utrumque gubernare Regnum censebant. Sed Caraphaeo inutile visum, Hungariâ maxime non usquequaque pacatâ: Regna enim quo ampliora eo difficilius regi, et longinqua maxime: Transylvanicas leges ab Hungaricis in multis juris partibus alias: et Transylvanos ipsos, ut suum Regnum Hungariae provincia numeretur, dedignari, cujus Princeps Hungariae Palatino loco cedere fastidiat. Quinque equitum legiones cum justo peditatu tutelae Transylvanorum relinquit.
Franciscus Veteranium imperio praeponit.
Igitur quinque equitum legiones et justum peditatum securitati provinciae relinquit, summumque imperium Veteranio deponit, Ejus laudes.
Mandatis instruit.
duci militiae scienti, disciplinae severo, provinciae callido, auctoritatis non spernendae, et adprime Caesaris studioso: mandatque ut provincialium studia, qualia ipse ei tradiderit, talia porro conservet; et quamprimum Karansebe potiri curet, ut Transylvania a Turcis, quam fieri possit, tuta sit.

Anxii amicorum de Caraphaeo metus.Interim in Aula amici Caraphaeum deplorabant, in anceps incidisse malum, sive vindicet, sive ulciscatur: Transylvanos acribus libertatis stimulis incitatos, ubi frondescant saltus in quos diffugiant, Tartaris adcersitis, eum cum omnibus copiis esse perdituros: Æmuli ridebant, Æmulorum spes.catum et suspicacem belli imperatorem a Transylvanis circumductum, ut iis sua consilia atque adeo Germanam Rempublicam