Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/336

E Wikisource
Haec pagina emendata est
306
de rebus gestis a. caraphæi liber tertius

dent. Arx deditur.Arx, effuso per captam urbem praesidio, cum trecentis militibus extemplo ea lege dedita, ut iis et Mehmedi Pasae vita captivitate constaret. Incomparabilis victoriae dignitas utilitasque.Ita viii idus septembris praeclara urbs, quae a Soleymane ac successoribus Turcarum Dominis octo et sexaginta supra centum annos ad proferendum in occidentem plagam Imperium patuit; nunc Caesari vere Augusto ad Constantinopolim capiendam regiam viam munit, cum nullum interea munitum oppidum obstet quin ea Turcici Imperii sede potiatur.

Ut victoriâ utendum Caraphaeo videtur.Capto Bellogrado, ita Caraphaeo eâ victoriâ per tempus utendum videbatur: quando jam Semendria recepita erat, Themiswar armis adgredi, et omnia quae Turcis in Valachia praestant munimenta, occupare. Bozinae expeditio importuna.Nam de Bozina invadenda alienum omnino tempus censebat. Quanquam enim ea regio antiquitus tantae esset in ea Orbis terrarum parte praestantiae, Bozinae Principes Illyrici Reges dicti, et Reges Arzigovinae appellati.
Bozina finis olim Turcici Imperii: Difficilis aditu,
ut ejus potentes Illyrici Reges appellarentur; et in ea feracissimus Arzigovinae ager, a quo postea Bozinae Reges regno indidere nomen: tamen claustro locorum praecipuus olim fuit Turcas inter et Hungaros limes. Nam inter excelsa montium cacumina situm Regnum, et per amfractuosas arctissimasque alpium fauces sine tormentis, sine commeatibus penetrandum; Immunita,ubi cum nullum sit munimentum, castra super rigentibus montium metanda jugis. Gens vero mollissime tractanda, ne durius habita alio convertatur, unde leviora onera ferat. Expeditionis pericula.Itaque Germanis copiis inter abruptarum alpium horrenda, et ex gentis pudore precariam animam sub rigente caelo ducere satis periculosum esse sentiebat. Cunctando victoriae subducta utilitas.Sed per suetas deliberandi moras, jam adpetente autumno, Themiswar quoque, inter paludum stagnantia situm, jam invadendi tempus praeteriit.

Caraphaeus Bellogradum, ut licet, munit.
Semendriam valido praesidio firmat, et quem in usum?
Igitur Caraphaeus Bellogradum pro re et tempore communiri curat; et Semendriae, hosti omnium proximae urbi, bis equitum millia praesidere jubet: qui secundo Danubio eam provinciam infestent; universae Bulgariae tributa imponant, hostium explorent conatus, eosque in Bozinam commeare prohibeant.



_____