Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/113

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

et ignominiae loco habent consanguineum se illius confiteri. Quid ea re dici potest barbarius? Cum id constet et in humana philosophia et in divina sapientia maximi et excelsi animi et illius Dei naturae simillimi esse iniurias contemnere.

At quantis odiis armati concurrunt quantas si haberent vires, nihil ex homine restaret. Nollent interdum mortem esse finem victoriae, sed mille mortes, mille cruciatus, et animam, si possent, extinguerent. Bello Punico secundo, cum in armis essent duo totius orbis potentissimi populi, Romanus et Carthaginensis traxissentque bellum in Europam et Africam, tantis copiis, opibus, proeliis, caedibus, strage pecorum, hominum, agrorum, civitatum, tamen Livius scribit maioribus concursum esse odiis quam viribus. Quanta oportet fuisse odia! Hostium intestina vorata sunt per hosce annos ab hostibus in Italia, et sanguis haustus quo se crudelitatis sitis satiaret.

Si cui filium leo laniasset, et is extemplo leonem esset nactus, non tam acerbe se de leone ulcisceretur ut homo de homine, Christianus de Christiano.

Odii