Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/125

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

set pro dignitate commendare. Ego vero, inquit Fimbria, crimini illud do, quod non toto corpore immotus ferrum acceperit.

An non Principes novimus qui causam gravissimi belli ceperint esse suos a populatione et latrocinio repulsos? Si ergo iniuria est non fecisse iniuriam quantam quis concupierat, minime mirandum est tam fecundam esse dissidiorum materiam. Sic exercent odia et simultates homines imprudentes, nec humanitatis studiis exculti et ad meliorem mentem informati.

Quomodo vero ii, quos sapientiae praecepta sanioribus iudiciis instructos a vulgi opinionibus semoverunt, magnitudine animi, temperantia, modestia, et moderatione ceteris eminentes ac suspiciendos? Pudet dicere, et mallem multo praeterire, ne quid in ordinem meum dixisse videar contumeliose, sed res est notior quam dissimulari ut possit. Itaque attingetur a me, tum ut reliqui cognoscant non deesse inter nos qui nostra vitia et intelligant et vituperent, tum ad castigandos meos populares.

Namilli, cum in eo gravissime peccant quod professi moderationem affectuum ita incendun-