Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/135

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

suetudinis Christi expeditos imitatores, quique universis se excusserant, a quibus odia atque invidentiae solent nasci. Atqui et inter eos professio cum professione certat odiis asperrimis, et ex eadem natione ac secta alii cum aliis inter quos est, nescio quid, in victu aut vestitu discrepantiae, aut etiam in ratione morum ac usus rerum. In eodem quoque cenobio et intra eosdem parietes, capitales puerilibus de causis inimicitiae et factiones, tamquam in imperio.

Si quem tamen oderunt foris, in illius odium eorum multi frequentes consentiunt, quantumcumque inter se dissidentes ac discordes. Conferunt inter se non benevolentiam et caritatem, sed vires ad eum laedendum, quem illorum aliquis habeat invisum. Mittunt iacula atrocissima, nam quidquid non placet, non dico eruditissimo ex ipsis et sanissimi iudicii, quod utique ipsum tanta in re quis ferret, sed quod vel coquo interdum, vel ianitori non probatur, aut alicui ex eis qui litterarum umbram ne per somnium quidem viderit, nec iudicio valet, nec prudentia, id non lectum, non auditum, non visum umquam, eruditioribus ac pru-