Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/139

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

congregata ecclesia, alioqui fluctuarent omnia et maxima sequeretur in pietate rerum omnium confusio. Sed quae aliquibus ita sunt visa humanis opinionibus ac artibus inquisita, ea non oportet tantum apud omnes valere, ut inde statuatur de fide cum odio et discordia eorum quibus illud non probatur, qua discordia nihil est magis religioni Christianae contrarium. Inde nascitur mutua opprobratio et obiectio haereseos et odium, ut uterque non sit alteri Christiani vice, nam cum nihil sit atrocius quam haeretici nota aliquem inurere. Utrique nihil magis habent in ore, nullum promptius ad manum telum quod iaciant. An istud ex mansuetudine et caritate Christiana quam utrique continenter sonant, laudant, ingeminant, inculcant, cum a nulla re absint longius?

Pugnant utrique acerbissimis odiis et quibus possunt viribus; igne et ferro qui possunt, qui non possunt, animo malevolentissimo et lingua venenatissima. Videlicet utrique ad exemplum mansuetissimi illius Christi, qui cum caederetur, nec feriebat, nec comminabatur, Dominus caeli et terrae, qui uno oris sui verbo poterat omnes funditus extirpare,