Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/158

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

iacentibus artibus, interclusis commeatibus, exhausto benignitatis fonte, non habent unde miseram animam sustentent. Contrahunt se divites et tolerant quomodocumque possunt ut pecuniae parcant, cum omnia sint quam in pace cariora et quaerendi occasio sublata. Quare dimittunt famulos et se ad minorem numerum et ipsis sustentatu faciliorem redigunt, nihil dant ne sibi ipsis desit, non mutuant maligna et suspecta omnium fide, non emunt, nam omnia tunc putant supervacanea praeter ea quae sunt quotidie vitae necessaria, et sine quibus ne diem quidem possent unum producere.

Quid tenuibus relinquitur, qui se manuum labore sustentabant, nisi ut boni aut invalidi mendicent aut vitam durissime ac difficillime exigant, fame eos cibos ingerere in ventrem cogente quos alias nequivissent sine nausea attingere aut etiam intueri, mali vero et valentes ad latrocinium egestate impellantur aut manus sanguine cruentent, quod interdum multi faciunt qui a sanguine et maleficiis, cum suopte ingenio abhorrent, tum etiam educatione ac moribus?

In-