CAROLUM CAESAREM.
pore
venerunt, nam infinita sunt quae et de bonis concordiae dici possent
et de discordiae malis. Disserui primo volumine unde et quemadmodum
nata sit inter homines concordia, quomodo discordia tamquam non bonum
lolium in bona segete succreverit; hinc quanta rabie homines inter se
discordiam exerceant; tum ex his capitibus, et quasi fontibus, quae bona dimanent,
quae mala; postremo, quae sit via qua veram inter se homines concordiam
ac pacem conserunt.
Tibi haec visum est dicare, in cuius manu et voluntate maxima est sita pars concordiae ac quietis hominum. Currentem, ut spero, adhortor, verum non uni tibi scribuntur, sed omnibus per te, et privatis et principibus, ut communibus rebus adeo fractis perditisque mature subveniant, antequam in id exitium ruant unde postea, quod Christus prohibeat, non possint eas, etiam si maxime velint et conentur, eximere. Christum precor ut ea semper cogites atque exequaris quae sint tibi ac regnis tuis, seu potius toti ecclesiae, profutura.
Brugis tuis Calendis Iulii.
1529.