Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/164

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

pecunia maxima est in pace, quia satis, nempe remissis omnium utilium pretiis, et constante artibus omnibus suo honore et praemio. Desides vero aut malefici vel esuriunt, vel dant poenas, vel, quod est illis mortis instar, ad meliorem sese frugem ac mentem recipient. Hic est ille pacis fructus, de quo per Isaiam Dominus loquitur: Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta.

Quid porro in privatis discordiis? Num alio modo procedit res quam in publicis? Incitati enim animi, et ab ira et odio occupati ac oppressi, vel suis cavendis periculis intenti, vel alienis construendis, non satis operam iis artibus ac muniis queunt navare, unde vitae alimenta et subsidia colliguntur, nec in administratione rei familiaris munera diligentis obire patris familiae ac frugi. Ergo lucra interciduntur. Quod vero erat aliis temporibus paratum temere ac dissolute prodigitur, accimus enim ad persequendas inimicitias perditos homines profusos, voragines, Scyllas et Charybdes luxus et voluptatum, quae ipsum quoque oceanum facile exorberent. Nam boni et moderati amici, si quos habemus, auctores