Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/168

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

amissam esse fiduciam sui, quae est multo unicuique gratissima. Ergo vel in totum discedunt, vel si restincto amore pergunt tum nobis dare operam, tum demum fiunt quod suspicabamur, domini ex amicis.

Mercenarii vero atque etiam interdum servi occasionem se nactos putant qua dominis suis dominentur, et tantum eos premunt in discordia quantum se ab illis pacatis temporibus pressos esse interpretantur ac iudicant. Hoc alii consulta faciunt malitia, alii inconsulta naturae pravitate, quo fit ut quod ius domini, aut vires magistratus, aut principis potentia ac opes,magnae sunt in pace, in discordia, sublata parentum reverentia, prope sint nullae, quoniam ministris est nobis aut subditis utendum insolentissimis, hoc est, nequissimis dominis.

Augustus Caesar exercitum praetorianum Romae constituit qui ad principis custodiam excubaret, paratus etiam Italiae subitis casibus. Nullum principis illius institutum aeque infeliciter cecidit reipublicae. His cohortibus, erant enim triginta,