ness, et fit in quacumque civitate sunt dissidia et partes. Ideo numquam satis laudari potest illorum principum virorum moderatio qui occasiones omnes fugiebant inimicitiarum, ne per simultates suas detrimenta ulla respublica acciperet, ut Scipio Africanus maior, qui cessit urbe ne certamina sua cum tribuno plebis aut legibus aut communi libertati essent gravia, aut discordiam in civitate partesque ac factiones crearent. Thebanus quoque Epaminondas civium suorum iniurias patientissimus tulit, ne illarum ultionem cum aliqua patriae iactura coniungeret.
In pace vero et concordia vigent leges, quarum spiritus, vita,motus, actio, est parentium obsequentia, et alii alios non secus quam se ipsos iuvant, intelligunt enim se velut in eadem vehi navi, ut quacumque re adiuta sit navis, omnibus sit in commune profuturum; in discordia tantum abest ut manus quis ad iuvandum patriam admoveat, ut quando suae parum sunt ad nocendum validae, fortiores accersat.
Rabies nostra per hosce annos effecit ut ad eam rem non egeamus exemplis procul petitis. Nosmet ipsi documento sumus nobis in orbe Christia-