Jump to content

Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/178

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

certe de Parthis triumphantem laetissimus spectarem.

Sic ille, cui reliquum est concilium gestu et vocibus assensum. Quis non miretur constitisse victis, deiectis e tanta dignitate, maestis, afflictis, perditis, vel ad intuendum verum honestumque, mentem ac iudicium, vel ad ea sequenda, temperamentum doloris! Sed omnia et animorum magnitudo facile regebat et vincebat patriae caritas. O Romani proceres! Vestra ista in patriam flagrantissima pietas! Quam iure merita est, id quod et consecuta, ut patriae vestrae principatum universo orbi imponeretis!

Quid Otho, quemadmodum apud Cheronensem Plutarchum loquitur? Post Bebriacense proelium inter ipsum et Vitellium, cum magnae adhuc ipsi restarent vires, cedere tamen Vitellio, et sibi mortem asciscere decrevisset, Non est, inquit, milites nobis cum Hannibale, aut Pyrrho, aut Cymbris pro Italia certamen, sed bellum cum Romanis hominibus gerentes, utrique iniuria patriam afficimus, sive victores sive victi, quippe quod victori est utile, patriae est damnosum. Credite hoc, gloriosius mori pos-