retardatus, non ipso mari impeditus. Ardens illa imperii cupiditas omnia quantum vis difficilia evicit, superavit, transgressa est, aperientibus illi viam Christianorum inter se armis ac odiis, dum quisque sui improvidus, modo inimicum feriat, tegere ac tueri se postmittit et publicam communemque causam privata affectione deserit ac prodit.
Habemus a Gadibus ad Istrum quidquid utrumque mare interpatet fortissimam ac potentissimam Europam, in qua per concordiam non Turcae tantum pares, sed cuncta essemus superiores Asia, quod et gentium ingenia atque animi declarant et rerum gestarum monumenta docent, numquam enim vel mediocres Europae vires Asia sustinuit, quemadmodum alibi est a me in opere huius argumenti peculiari disputatum. Sed si nos ita pergamus agere uti coepimus, multos cogemus illud exclamare: En quo discordia cives Perduxit miseros. Et ingentibus nostris malis demonstrabimus vim illius priscae sententiae: Discordia maximae res dilabuntur.
Res omnes humanae, ut hominum vires atque ipsi homines, infirmae per se sunt