involvit. Cui bello admistus, Philippus occasionem invenit iugum imponendi ei nationi cui omnia superiora bella pro libertate fuerant gesta.
Nos vero non solum ad haec exempla surdi, quod vix esset tolerabile, sed ad nostra quoque mala providenda caeci, perire volumus ut alterum perdamus. Nec difficile id perficimus, ut pronum ac proclive est nocere, idque magis quo propinquius est ac familiarius quod laedit, novit enim qua promptum est plurimum nocere, et exigua in internis damna graviora sunt quam permulto in externis maiora. Nec video expeditiorem ullam ac certiorem ad perdendum Christianum orbem viam quam si quisque, ab alio divulsus ac dissidens, sibi vivat, suum negotium agat, aliena vel negligens vel, quod est atrocius, infestans et urgens ad interitum.
Quam rabiem, quanta arte inter nostros principes diabolus accendit! Quid aliud memoria patrum et nostra, ut antiquas clades taceam, abstraxit nobis, et quasi uno ex corpore praecipua avulsit membra, Thraciam, Pontum, insulas Aegaei maris, Euboeam, Graeciam totam, Macedoniam,